# here 14.8.1.11-12

Greek and Roman Historians, here, 14.8.1.11 to 14.8.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.8.1.11

XI. 1 Trecenti igitur de castris armati ad imperatorias aedes cuneo milites venere. 2 Eadem tamen die immolante Pertinace negatur in hostia cor repertuet cum id vellet procurare, caput extorum non deprehendit. Et tunc quidem omnes milites in castris manebant. 3 Qui cum castris ad obsequium principis convenissent et Pertinax eo die processionem, <quam> ad Athenaeum paraverat, ut audiret poetam, ob sacrificii praesagium distulisset, hi, qui ad obsequium venerant, redire in castra coeperunt. 4 Sed subito globus ille in Palatium pervenit neque aut arceri potu aut imperatori nuntiari. 5 Enimvero tantum odium in Pertinacem omnium aulicorum fuit, ut ad facinus milites hortarentur. 6 Supervenerunt Pertinaci, cum ille aulicum famulitium ordinaret, ingressique porticus Palatii usque ad locum, qui appellatur Sicilia et Iovis cenatio. 7 Hoc cognito Pertinax Laetum praef. praet. ad eos misit. Sed ille declinatis militibus per porticus egressus adoperto capite domum se contulit. 8 Verum cum ad interiora prorumperent, Pertinax ad eos processit eosque longa et gravi oratione placavit. 9 Sed cum Tausius quidam, unus e Tungris, in iram et in timorem milites loquendo adduxisset, hastam inpectus Pertinacis obiecit. 10 Tunc ille precatus Iovem Ultorem toga caput operuit atque a ceteris confossus est. 11 Et Eclectus quidem confossis duobus cum eodem perit, 12 reliqui autem cubicularii palatini (nam suos statim, ut imperator factus est, filiis emancipatis dederat) diffugerunt. 13 Multi sane dicunt etiam cubiculum milites inrupisse atque illic circa lectum fugientem Pertinacem occidisse. XII. 1 Fuit autem senex venerabilis, inmissa barba, reflexo capillo, habitudine corporis pinguiore, ventre prominulo, statura imperatoria, eloque mediocri et magis blandus quam benignus nec umquam creditus simplex. 2 Et cum verbis esset affabilis, re erat inliberalis ac prope sordidus, ut dimidiatas lactucas et cardus in privata vita conviviis adponeret. 3 Et nisi quid missum esset edulium, quotquot essent amici, novem libras carnis per tres missus ponebat. 4 Si autem plus aliquid missum esset, etiam in alium diem differebat, cum semper ad convivium multos vocaret. 5 Imperator etiam, si sine convivis esset, eadem consuetudine cenitabat. 6 Amicis si quando de prandio suo mittere voluit, misit offulas binas aut omasi partem, aliquando lumbos gallinacios. Fasianum numquam privato convivio comedit aut alicui misit. 7 Cum sine amicis cenaret, adhibebat uxorem suam et Valerianum, qui cum eodem docuerat, <ut> fabulas litteratas haberet. 8 Sane nullum ex his, quos Commodus rebus gerendis inposuerat, mutavit, expectans urbis natalem, quod eum diem rerum principium volebat esse, atque ideo etiam in balneis ei Commodiani ministri necem parasse dicuntur.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
