# here 14.8.1.13-14

Greek and Roman Historians, here, 14.8.1.13 to 14.8.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.8.1.13

XIII. 1 Imperium et omnia imperialia sic horruit, ut sibi semper ostenderet displicere. Denique non alium se, quam fuerat, videri volebat. 2 Fuit in curia honorificentissimus, ita ut senatum faventem adoraret et quasi praefectus urbi cum omnibus sermonem participaret. 3 Voluit etiam imperium deponere atque ad privatam vitam redire. 4 Filios suos in Palatio nutriri noluit. Tam parcus autem et tam lucri cupidus fuit, ut apud Vada Sabatia mercaturas exerecuerit imp(erator) per homines suos, non aliter quam privatus solebat. 5 Nec multum tamen amatus est, si quidem omnes, qui libere fabulas conferebant, male Pertinacem loquebantur, chrestologum eum appellantes, qui bene loqueretur et male faceret. 6 Nam et cives sui, qui ad eum confluxerant iam imperatorem et nihil de eo meruerant, sic eum appellabant. Munera quoque lucri libidine libenter accepit. 7 Reliquit filium et filiam superstites et uxorem, Flavi Sulpiciani filiam, quem praef. urbi loco suo fecerat. 8 Circa uxoris pudicitiam minus curiosus fuit, cum palam citharoedum illa diligeret. Ipse praeterea Cornificiam infamissime dicitur dilexisse. 9 Libertos aulicos vehementissime conpressit, unde grande quoque odium contraxit. XIV. 1 Signa interitus haec fuerunt : ipse ante triduum quam occideretur in piscina sibi visus est videre hominem cum gladio infestantem. 2 Et ea die, qua occisus est, negabant in oculis eius pupulas cum imaginibus, quas reddunt spectantibus, visas. 3 Et cum apud lares sacrificaret, carbones vivacissimi extincti sunt, cum inflammari soleant. Et, ut supra dictum est, cor et caput in hostiis non est repertum. Stellae etiam iuxta solem per diem clarissimae visa ante diem quam obiret. 4 Et ipse omen de Iuliano successore dedisse dicitur. Nam cum ei Didius Iulianus fratis filium obtulisset, cui despondebat filiam suam, adhortatus (est) iuvenem ad patrui observationem, adiecit : "Observa collega et successorem meum"; 5 nam ante Iulianus ei et in consulatu collega fuerat et in proconsulatu successerat. 6 Milites eum et aulici odio habuerunt, populus mortem eius indigni tulit, quia videbat omnia per eum antiqua posse restitui. 7 Caput eius conto fixum milites, qui eum occiderant, per urbem in castra pertulerunt. 8 Reliquiae eius recuperato capite in sepulchro avi uxoris locatae sunt. 9 Et Iulianus, successor illius, corpus eius quanto potuit honore funeratus est, cum id in Palatio repperisset. 10 Qui numquam eius ullam mentionem vel apud populum vel apud senatum publice fecit, sed cum ipse quoque a militibus desertus iam esset, per senatum et populum Pertinax in deos relatus est.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
