# here 14.8.1.3-4

Greek and Roman Historians, here, 14.8.1.3 to 14.8.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.8.1.3

III. 1 Integre se usque ad Syriae regimen Pertinax tenuit. Post excessum Marci pecuniae studuit; quare etiam dictis popularibus lacessitus. 2 Curiam Romanam post quattuor provincias consulares, quia consulatu absens gesserat, iam dives ingressus est, cum eam senator antea non vidisset. 3 Iussus est praeterea statim a Perenne in Liguriam secedere in villam paternam; nam pater eius tabernam coactiliariam in Liguria exercuerat. 4 Sed posteaquam in Liguriam venit, multis agris coemptis tabernam manente forma priore infinitis aedificiis circumdedit; fuitque illic per triennium et mercatus est per suos servos. 5 Occiso sane Perenni Commodus Pertinaci satisfecit eumque petit <per> litteras, ut ad Brittanniam proficisceretur. 6 Profectusque milites ab omni seditione deterruit, cum illi quem cum imperatorem vellent haberet ipsum specialiter Pertinacem. 7 Tunc Pertinax malivolentiae notam subit, quod dictus est insimulasse apud Commodum adfectati imperii Antistium Burrum et Arrium Antoninum. 8 Et seditiones quidem contra Commodum ipse conpescuit in Brittannia, verum ingens periculum adit seditione legionis paene occisus, certe inter occisos relictus. 9 Quam quidem rem idem Pertinax acerrime vindicavit. 10 Denique postea veniam legationis petit dicens sibi ob defensam disciplinam infestas esse legiones. IV. 1 Accepto successore alimentorum ei cura mandata est. 2 Dein pro consule Africae factus est. In quo proconsulatu multas seditiones perpessus dicitur vaticinationibus canum, quae templo Caelestis emergunt. Post hoc praef. urbi factus. 3 In qua praefectura post Fuscianum, hominem severum, Pertinax mitissimus et humanissimus fuit et ipsi Commodo plurimum placuit, quia - illi esse iterum consul Pertinax factus est. 4 Tunc Pertinax interficiendi Commodi conscientiam delatam sibi ab aliis non fugit. 5 Commodo autem interempto Laetus praef. praet. et Eclectus cubicularius ad eum venerunt, ut eum confirmarent, atque in castra duxerunt. 6 Illic Pertinax milites adlocutus est, donativum promisit, ingeri sibi imperium a Laeto et Eclecto dixit. 7 Fictum est autem, quod morbo esset Commodus extinctus, quia et milites, ne temptarentur, pertimescebant. Denique a paucis primum est Pertinax imperator appellatus. 8 Factus est autem sexagenario maior imp(erator) p(ridie) kal.Ian. 9 De castris nocte cum ad senatum venisset et cellam curiae iussisset aperiri, neque inveniretur aedituus, in templo Concordiae resedit. 10 Et cum ad eum Claudius Pompeianus, gener Mar(i)ci, venisset casumque Commodi lacrimasset, hortatus Pertinax, ut imperium sumeret. Sed ille recusavit, quia iam imperatorem Pertinacem videbat. 11 Statim ergo omnis magistratus cum consule ad curiam venerunt ingre Pertinacem nocte imperatorem appellaverunt.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
