# here 14.8.1.5-6

Greek and Roman Historians, here, 14.8.1.5 to 14.8.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.8.1.5

V. 1 Ipse autem Pertinax post laudes suas a consulibus dictas et post vituperationem Commodi adclamationibus senatus ostensam egit gratias senatui et praecipue Laeto, praefecto praetorii, quo auctore et Commodus interemptus et ipse imperator est factus. 2 Sed cum Laeto gratias egisset Pertinax, Falco consul dixit : " Qualis imperator es futurus, hinc intellegimus, quod Laetum et Marciam ministros scelerum Commodi, post te videmus." 3 Cui Pertinax respondit : " Iuvenis es consul nec parendi scis necessitates. Paruerunt inviti Commodo, sed ubi habuerunt facultatem, quid semper voluerint, ostenderunt." 4 Eadem die, qua Augustus est appellatus, et Flavia Titiana uxor eius Augusta est appellata, his horis quibus ille in Capitolio vota solvebat. 5 Primus sane omnium ea die, qua Augustus est appellatus, etiam patris patriae nomen recepit, 6 (nec) simul etiam imperium proconsulare nec <non> ius quartae relationis; quod ominis loco fuit Pertinaci. 7 Ad Palatium ergo Pertinax profectus, quod tunc vacuum erat, quia Commodus in Vectilianis occisus est, petenti signum prima die tribuno dedit "militemus" exprobrans utique segnitiam temporum superiorum; quod quidem etiam ante in omnibus ducatibus dederat. VI. 1 Exprobrationem autem istam milites non tulerunt statimque de imperatore mutando cogitarunt. 2 Ea die etiam ad convivium magistratus et proceres senatus rogavit quam consuetudinem Commodus praetermiserat. 3 Sane cum postero kalendarum die statuae Commodi deicerentur, gemuerunt milites, simul quia iterum signum idem dederat imperator. Timebatur autem militia sub sene imperatore. 4 Denique tertium nonarum diem Votis ipsis milites Triarium Maternum Lascivium, senatorem nobilem, ducere in castra voluerunt, ut eum rebus Romanis inponerent. 5 Sed ille nudus fugit atque ad Pertinacem in Palatium venit et post ex urbe decessit. 6 Timore sane Pertinax coactus omnia, quae Commodus militibus et veteranis dederat, confirmavit. 7 Suscipere se etiam imperium a senatu dixit, quod iam sponte inierat. 8 Quaestionem maiestatis penitus tulit cum iureiurando, revocavit etiam eos, qui deportati fuerant crimine maiestatis, eorum memoria restituta, qui occisi fuerant. 9 Filium eius senatus Caesarem appellavit. Sed Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit et de filio dixit : "Cum meruerit". 10 Et cum Commodus allectionibus innumeris praetorias miscuisset, senatus consultum Pertinax fecit iussitque eos, qui praeturas non gessissent sed allectione accepissent, post eos esse, qui vere praetores fuissent. 11 Sed hinc quoque grande odium sibi multorum commovit. Census retractari iussit.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
