Latin
14.8.1.7 to 14.8.1.8
Greek and Roman Historians, here 14.8.1.7-8
Not analysed yet
VII. 1 Delatores cunctos graviter puniri iussit et tamen mollius quam priores imperatores, unicuique dignitati, si delationis crimen incurreret, poenam statuens. 2 Legem sane tulit, ut testamenta priora non prius essent inrita quam alia perfecta essent, neve ob hoc fiscus aliquando succederet; 3 ipseque professus est nullius se aditurum hereditatem, quae aut adulatione alicuius delata esset aut lite (aut) perplexa, ut legitimi heredes et necessarii privarentur. Addiditque senatus consulto haec verba :4 "Satius est, p. c. ,inopem rem p. optinere quam ad divitiarum cumulum per discriminum atque dedecorum vestigia pervenire." 5 Donativa et congiaria, quae Commodus promiserat, solvit. 6 Annonae consultissime providit. Et cum tantam penuriam aerarii haberet, ut praeter decies sestertium non se invenisse fateretur, coactus est ea exigere, quae Commodus indixerat, contra quam professus fuerat. 7 Denique adgressus eum Lollianus Gentianus consularis, quod contra promissum faceret, necessitatis rationem accepit. 8 Auctionem rerum Commodi habuit, ita ut et pueros et concubinas vendi iuberet, exceptis his qui per vim Palatio videbantur inserti. 9 Et de his, quos vendi iussit, multi postea reducti ad ministerium oblectarunt senem. Quidam per alios principes usque ad senatorim dignitatem pervenerunt. 10 Scurras turpissimorum nominum dedecora perferentes proscripsit ac vendidit. 11 Cuius nundinationis pecuniam, quae ingens fuit, militibus donativo dedit. VIII. 1 A libertis etiam ea exegit, quibus Commodo vendente ditati fuerant. 2 Auctio sane rerum Commodi in his insignior fuit :vestis subtegmine serico aureis filis (insignior) prae>er tunicas paenulasque lacernas et chirodytas Dalmatarum et cirratas militares purpureasque clamydes Graecanicas atque castrenses, 3 et cuculli Bardaici et saga armaque gladiatoria gemmis auroque composita 4 <vendidit> et maceras Herculaneas et torques gladiatorias vasaque electro, auro, ebore, argento vitroque composita 5 atque etiam phando vitrobuli ex materie eadem et vasa Samnitica calfactandae resinae ac pici devellendis hominibus ac leviginandis. 6 Nec non vehicula arte fabricae nova perplexis diversisque rotarum orbibus et exquisitis sedilibus nunc ad solem declinandum nunc ad spiritus opportunitatem per vertiginem; 7 et alia iter metientia horasque monstrantia et cetera vitiis eius convenientia. 8 Reddidit praeterea dominis eos, qui se exprivatis domibus in aulam contulerant. 9 Convivium imperatorium ex inmenso ad certum revocavit modum. 10 Sumptus etiam omnes Commodi recidit. Exemplo autem imperatoris, cum ille parcius se ageret, ex omnium continentia vilitas nata est; 11 nam imperatorium sumptum pulsis non necessariis ad soliti dimidium detraxit.