# here 14.8.1.9-10

Greek and Roman Historians, here, 14.8.1.9 to 14.8.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.8.1.9

IX. 1 Praemia militantibus posuit. Aes alienum, quod primo imperii tempore contraxerat, solvit. Aerarium in suum statum restituit. 2 Ad opera publica certum sumptum constituit. Reformandis viis pecuniam contulit. Stipendia plurimis retro debita exolvit. Obeundis postremo cunctis muneribus fiscum parem fecit. 3 Alimentaria etiam conpendia, quae novem annorum ex instituto Traiani debebantur, obdurata verecundia sustulit. 4 Avaritiae suspicione privatus non caruit, cum aput vada Sabatia oppressis fenore possessoribus latius suos tenderet fines. 5 Denique ex versu Luciliano agrarius mergus est appellatus. 6 Multi autem eum etiam in provinciis, quas consularis gessit, sordide se egisse in litteras rettulere; nam vacationes et legationes militares dicitur vendidisse. 7 Denique cum parentum minimum esset patrimonium et nulla hereditas obvenisset, subito dives est factus. 8 Omnibus sane possessiones suas reddidit, quibus Commodus ademerat, sed non sine pretio. 9 Senatui legitimo semper inter fuit ac semper aliquid rettulit. Civilem se salutantibus et interpellantibus semper exhibuit. Eos, qui calumniis adpetiti per servos fuerant, damnatis (servis) delatoribus liberavit in crucem sublatis talibus servis, aliquos etiam mortuos vindicavit. X. 1 Insidias paravit ei Falco - conquestus est in senatu - volens imperare. 2 Quo quidem - credidit, dum sibi quidam servus, quasi Fabiae - setiqui filius ex Ceioni Commodi familia, Palatinam domum ridicule vindicasset - cognitusque iussus est flagellis caesus domino restitui. 3 In cuius vindicta hi, qui oderant Pertinacem, occasionem seditionis invenisse dicuntur. 4 Falconi tamen pepercit et a senatu inpunitatem eius petit. 5 Denique Falco in rebus suis securus vixit et herede filio periit. 6 Quamvis multi Falconem nescisse dixerint imperium sibi parari. 7 Alii etiam servis, qui rationes interverterant, falsis testimoniis adpetitum eum esse dixerunt. 8 Sed Pertinaci factio praeparata est per Laetum praefectum praetorii et eos, quos Pertinacis sanctimonia offenderat. 9 Laetum enim paenituerat, quod imperatorem fecerat Pertinacem, idcirco quia eum velut stultum intimatorem nonnullarum rerum reprehendebat. 10 Grave praeterea militibus visum, quod in causa Falconis multos milites ad unius servi testimonium occidi praeceperat.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
