# here 14.9.1.3-4

Greek and Roman Historians, here, 14.9.1.3 to 14.9.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.9.1.3

III. 1 Tunc Iulianus Flavium Genialem et Tullium Crispinum suffragio praetorianorum praef. praetorii fecit stipatusque est caterva imperatoria per Maurentium, qui et ante se Sulpiciano coniunxerat. 2 Sane cum vicena quina milia militibus promisisset, tricina dedit. 3 Inde habita contionem militari vespera in senatum venit totumque se senatui permisit factoque senatus consulto imperator est appellatus et tribuniciam potestatem, ius proconsulare in patricias familias relatus emeruit. 4 Uxor etiam Mallia Scantilla et filia eius Didia Clara Augustae sunt appellatae. 5 Inde se ad Palatium recepit uxore ac filia illuc vocatis, trepidis invitis eo transeuntibus quasi iam imminens exitium praesagirent. 6 Praef. urbi Cornelium Repentinum, generum suum, fecit in locum Sulpiciani. 7 Erat interea in odio populi Didius Iulianus ob hoc, quod creditum fuerat emendationem temporum Commodi Pertinacis auctoritate reparandam, habebaturque ita, quasi Iuliani consilio esset Pertinax interemptus. 8 Et iam hi primum, qui Iulianum odisse coeperant, disseminarunt prima statim die Pertinacis cena despecta luxuriosum parasse convivium ostreis et altilibus et piscibus adornatum. quod falsum fuisse constat; 9 nam Iulianus tantae parsimoniae fuisse perhibetur, ut per triduum porcellum, per triduum leporem divideret, si quis ei forte misisset, saepe autem nulla existente religione holeribus leguminibusque contentus sine carne cenaverit. 10 Deinde neque cenavit, priusquam sepultus esset Pertinax, et tristissimus cibum ob eius necem sumpsit et primam noctem vigiliis continuavit de tantas necessitates sollicitus. IV. 1 Ubi vero primum inluxit, senatum et equestrem ordinem in Palatium venientem admisit atque unumquemque, ut erat aetas, vel fratrem vel filium vel parentem adfatus blandissime est. 2 Sed populus in rostris atque ante curiam ingentibus eum conviciis lacessebat sperans deponi ab eo posse imperium, quod milites dederant. Lapidationem quoque fecere. 3 Descendenti cum militibus et senatu in curiam diras imprecati sunt, rem divinam facienti, ne litaret, optarunt. 4 Lapides etiam in eum iecerunt, cum Iulianus manu eos semper placare cuperet. 5 Ingressus autem curiam, placide et prudenter verba fecit. Egit gratias, quod esset adscitus, quod et ipse et uxor et filia eius Augustorum nomen acceperunt. Patris patriae quoque nomen recepit, argenteam statuam respuit. 6 e senatu in Capitolium pergenti populus obstitit, sed ferro et vulneribus et pollicitationibus aureorum, quos digitis ostendebat ipse Iulianus, ut fidem faceret, summotus atque depulsus est. 7 Inde ad circense spectaculum itum est. Sed occupatis indifferenter omnium subsilliis populus geminavit convicia in Iulianum: Pescennium Nigrum, qui iam imperare dicebatur, ad urbis praesidium vocavit. 8 Haec omnia Iulianus placide tulit totoque imperii sui tempore mitissimus fuit; populus autem in milites vehementissime invehebatur, qui ob pecuniam Pertinacem occidissent. multa igitur, quae Commodus statuerat, Pertinax tulerat, ad conciliandum favorem populi restituit. 9 De ipso Pertinace neque male neque bene quicquam egit, quod gravissimum plurimis visum est. 10 Constitit autem propter metum militum de honore Pertinacis tacitum esse.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
