# here 14.9.1.5-6

Greek and Roman Historians, here, 14.9.1.5 to 14.9.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/14.9.1.5

V. 1 Et Iulianus quidem neque Brittannicos exercitus neque Illyricos timebat, Nigrum vero misso primipilario occidi praeceperat timens praecipue Syriacos exercitus. 2 Ergo Pescennius Niger in Illyrico, Septimius Severus in Syria cum exercitibus, quibus praesidebant a Iuliano descivere. 3 Sed cum ei nuntiatum esset Severum descivisse, quem suspectum non habuerat, pertubatus est: ad senatum venit impetravitque, ut hostis Severus renuntiaretur; 4 militibus etiam, qui Severum secuti fuerant, dies praestitutus, ultra quam si cum Severo fuissent, hostium numero haberentur. 5 Missi sunt praeterea legati a senatu consulares ad milites, qui suaderent, ut Severus repudiaretur, et is esset imperator), quem senatus elegerat. 6 Inter ceteros legatus est Vespronius Candidus, vetus consularis, olim militibus invisus ob durum et sordidum imperium. 7 Missus est sucessor Severo Valerius Catulinus, quasi posset ei succedi, qui militem iam sibi tenebat. 8 Missus praeterea Aquilius centurio, notus caedibus senatoriis, qui Severum occideret. 9 Ipse autem Iulianus praetorianos in campum deduci iubet, muniri turres, sed milites desides et urbana luxuria dissolutos invitissimos ad exercitium militare produxit, ita ut vicarios operis, quod uni cuique praescribebatur, mercede conducerent. VI. 1 Et Severus quidem ad urbem infesto agmine veniebat, sed Didius Iulianus nihil cum exercitu praetoriano proficiebat, quem cottidie populus et magis oderat et ridebat. 2 Et Iulianus sperans Laetum fautorem Severi, cum per eum Commodi manus evasisset, ingratus tanto beneficio iussit eum occidi. Iussit etiam Marciam unam interfici. 3 Sed dum haec egit Iulianus, Severus classem Ravennatem occupat, legati senatus, qui Iuliano promiserant operam suam, ad Severum transierunt. 4 Tullius Crispinus, praef. praetorio, contra Severum missus, ut classem produceret, repulsus Romam redit. 5 Haec cum Iulianus videret, senatum rogavit, ut virgines Vestales et ceteri sacerdotes cum senatu obviam exercitui Severi prodirent et praetentis infulis rogarent, inanem ... contra barbaros milites parans. 6 Haec tamen agenti Iuliano Plaustius Quintillus consularis augur contradixit adserens non debere imperare eum, qui armis adversario non posset resistere. 7 Cui multi senatores consenserunt. Quare iratus Didius milites e castris petit, qui senatum ad obsequium cogerent aut obtruncarent. 8 Sed id consilium displicuit. Neque enim decebat, ut, cum senatus hostem Severum Iuliani causa iudicasset, eundem Iulianum pateretur infestum. 9 Quare meliore consilio ad senatum venit petitque, ut fieret senatus consultum de participatione imperii; quod statim factum est.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
