# here 16.2.1.6-8

Greek and Roman Historians, here, 16.2.1.6 to 16.2.1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/16.2.1.6

10 Mettius Fufetius, dux Albanorum, cum se invidiosum apud cives videret, quod bellum sola trigeminorum certatione finisset, ut rem corrigeret, Veientes et Fidenates adversum Romanos incitavit. 11 Ipse ab Tullo in auxilium arcessitus aciem in collem subduxit, ut fortunam sequeretur. Qua re Tullus intellecta magna voce ait suo illud iussu Mettium facere. 12 Qua re hostes territi et victi sunt. 13 Postera die Mettius cum ad gratulandum Tullo venisset, iussu ipsius quadrigis religatus et in diversa distractus est. 5 1 Ancus Marcius, Numae Pompilii ex filia nepos, aequitate et religione avo similis, Latinos bello domuit. 2 Murcium et Ianiculum montes urbi addidit, nova moenia oppido circumdedit. Silvas ad usum navium publicavit. Salinarum vectigal instituit. 3 Carcerem primus aedificavit. Ostiam coloniam maritimis commeatibus opportunam in ostio Tiberis deduxit. 4 Ius fetiale, quo legati ad res repetundas uterentur, ab Aequiculis transtulit, quod primus fertur Rhesus excogitasse. 5 His rebus confectis intra paucos dies immatura morte praereptus non potuit praestare qualem promiserat regem. 6 1 Lucius Tarquinius Priscus, Demarati Corinthii filius, eius, qui Cypseli tyrannidem fugiens in Etruriam commigravit. 2 Ipse Lucumo dictus, urbe Tarquiniis profectus Romam petiit. 3 Advenienti aquila pilleum sustulit et, cum alte subvolasset, reposuit. 4 Tanaquil coniux, auguriorum perita, regnum ei portendi intellexit. 5 Tarquinius pecunia et industria dignitatem atque etiam Anci regis familiaritatem consecutus est; a quo tutor liberis relictus regnam intercepit et ita administravit, quasi iure adeptus fuisset. 6 Centum patres in curiam legit, qui minorum gentium sunt appellati. 7 Equitum centurias numero duplicavit, nomina mutare non potuit Atti Nevii auguris auctoritate deterritus, qui fidem artis suae novacula et cote firmavit. 8 Latinos bello domuit. Circum maximum aedificavit. Ludos magnos instituit. De Sabinis et priacis Latinis triumphavit. Murum lapideum urbi circumdedit. 9 Filium XIII annorum, quod in proelio hostem percussisset, praetexta bullaque donavit, unde haec puerorum ingenuorum insignia esse coeperunt. 10 Post ab Anci liberis immissis percussoribus per dolum regia excitus et interfectus est.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
