# here 16.2.1.60-63

Greek and Roman Historians, here, 16.2.1.60 to 16.2.1.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/greek-and-roman-historians/here-2/16.2.1.60

55 1 Gaius Manlius Vulso missus ad ordinandam Scipionis Asiatici provinciam cupidine triumphi bellum Pisidis et Gallograecis, qui Antiocho affuerant, intulit. 2 His facile victis inter captivos uxor regis Orgiagontis centurioni cuidam in custodiam data; a quo vi stuprata de iniuria tacuit et post impetrata redemptione marito adulterum interficienduni tradidit. 56 1 Lucius Aemilius Paullus, filius eius, qui apud Cannas cecidit, primo consulatu, quem post tres repulsas adeptus erat, de Liguribus triumphavit. 2 Rerum gestarum ordinem in tabula pictum publice posuit. 3 Iterum consul Persen Philippi filium regem Macedonum apud Samothracas deos cepit; quem victum flevit et assidere sibi iussit, tamen in triumphum duxit. 4 In hac laetitia duos filios amisit et progressus ad populum gratias fortunae egit, quod, si quid adversi reipublicae imminebat, sua esset calamitate decisum. 5 Ob haec omnia ei a populo et a senatu concessum est, ut ludis Circensibus triumphali veste uteretur. 6 Ob huius continentiam et paupertatem post mortem eius dos uxori nisi venditis possessionibus non potuit exsolvi. 57 1 Tiberius Sempronius Gracchus nobilissima familia ortus Scipionem Asiaticum quamvis inimicum duci in carcerem non est passus. 2 Praetor Galliam domuit, consul Hispaniam, altero consulatu Sardiniam; tantumque captivorum adduxit, ut longa venditione res in proverbium veniret "Sardi venales". 3 Censor libertinos, qui rusticas tribus occuparant, in quattuor urbanas divisit; ob quod a populo collega eius Claudius (nam ipsum auctoritas tuebatur) reus factus; et cum eum duae classes condemnassent, Tiberius iuravit se cum illo in exilium iturum: ita reus absolutus est. 4 Cum in domo Tiberii duo angues e geniali toro erepsissent, responso dato eum de dominis periturum, cuius sexus anguis fuisset occisus, amore Corneliae coniugis marem iussit interfici. 58 1 Publius Scipio Aemilianus, Paulli Macedonici filius, a Scipione Africano adoptatus, in Macedonia cum patre agens victum Persen tam pertinaciter persecutus est, ut media nocte in castra redierit. 2 Lucullo in Hispania legatus apud Intercatiam oppidum provocatorem singulari proelio vicit. 3 Muros hostilis civitatis primus ascendit. 4 Tribunus in Africa sub T. Manilio imperatore octo cohortes obsidione vallatas consilio et virtute servavit, a quibus corona obsidionali aurea donatus. 5 Cum aedilitatem peteret, consul ante annos ultro factus Carthaginem intra sex menses delevit. 6 Numantiam in Hispania correcta prius militum disciplina fame vicit; hinc Numantinus. 7 Gaio Laelio plurimum usus; ad reges adeundos missus duos secum praeter eum servos duxit. 8 Ob res gestas superbus Gracchum iure caesum videri respondit; obstrepente populo: Taceant, inquit, quibus Italia noverca, non mater est; et addidit: Quos ego sub corona vendidi. 9 Censor Mummio collega segniore in senatu ait: Utinam mihi collegam aut dedissetis aut non dedissetis. 10 Suscepta agrariorum causa domi repente exanimis inventus obvoluto capite elatus, ne livor in ore appareret. 11 Huius patrimonium tam exiguum <fuit>, ut XXXII libras argenti, duas et semilibram auri reliquerit.

---

Greek and Roman Historians, here. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/historians/minorhistorians.html.
