Latin · Dactylic hexameter
Votorum Nuptialium Liber primus., Georgio Kluge I. V. D. et Christianae M. Leonharti F. Lyciae .
Gregor Bersmann, Auctaria 1.12
Unproofread scanNot analysed yet
Si fatui est, vani quod iactat opinio vulgi,
Prona maritali subdere colla iugo:
Qui posthac, quod fers cognomen, sponse tueri
A duro poteris crimine stultitiae?
Quod tua coniugii quoque porrigis ora capistro,
Quod Christiana tibi nupta novella parat.
Inter Lipsaicas tantum praelata puellas,
Quantum inter Danaas Laodamia nurus.
Sed nihil est, quod te multorum differat error,
Qui numero, haud veri pondere stare solent.
Iudicium vulgi caecum, perversaque mens est:
Qui sapit, illius somnia stulta fugit.
Prudentum ratio dux est: quam, sponse, secutus,
Quod cognomen habes, rebus id omen habes.
Macte animo sapiente, tuis laeta omnia tedis
Det Deus, hanc mentem qui tibi Kluge dedit.