# Auctaria 1.19

Gregor Bersmann, Auctaria, Votorum Nuptialium Liber primus., Balthassari Plesio , et Iustinae Beckensteniae .. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/auctaria/1.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/auctaria/1.19

Quid tibi vis, Plesi , tanto qui turbine rerum
Audes legitimi foedus inire tori?
An vitae captas sociam, curaeque levamen,
Quam cumulat peior quaeque priore dies:
Omnia languentis dum mundi effeta senectus,
In peius, iam iam fine ruente, refert?
Haud stulte, mihi crede, sapis: nam dura laborum
Ut melius gemina sarcina fertur ope:
Sic fidae non est consortis certius ullum
Auxilio, quotiens cura dolorque premunt.
Quibus vacuus sis opto: sed hoc quae degitur aevo,
Quando illis nullum vita carere sinit:
Quae vincit lepidas, quas colis ipse, deas.
Eventura precor: risu Iustina labellum
Laxat utrumque, pari par age, sponse, refer.

---

Gregor Bersmann, Auctaria. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannauctaria_1.xml.
