Latin · Elegiac couplet
Votorum Nuptialium Liber primus., Florano Sigharto et Magdalenae Heinrici S. theolog. D. F. Salmuthae .
Gregor Bersmann, Auctaria 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Hectoris et magni subducens nomen Achillis ,
Callidus auspicio nominis augur ait:
Quem numero superas bis deno, quemque bis uno,
Priamiden vinces belliger Aeacide .
Victor eras quondam, dixi, Sigharte ,putata
Nominis est ratio cum mihi rite tui,
Et, tibi quae nubit celebri sata stirpe, puellae,
Tercentum implentis pentadas, atque decem,
Vix undena tibi cum sit. Sed parce vereri,
Est tibi, qua superes, littera fronte duplex.
Seu vincare tamen, seu vincas, quod tibi vates
Auguror, haud veri providus usque parum:
Et vinci et tali ambobus vicisse duello
Dulce erit, et luctae pignus uterque feret.
Floreat o vestrum fecundo germine semen,
Ac Pelusiaci provocet uber agri.