Latin
Votorum Nuptialium Liber primus., M. Iohanni Oetwein et Annae Laurentii F. Finckelthusiae .
Gregor Bersmann, Auctaria 1.7
Unproofread scanNot analysed yet
Si, quod vetustas credidit,
Sunt auspicata, prospero
Quaecumque gaudent omine
Felicitatis nomina:
Quid ominari me novis
Par est tori consortibus,
Qui gratiosa nomina
Iohannis atque Annae ferunt?
Deus bonorum praebitor,
Uberque inudans gratiae,
Da nostra quod mens augurat
Ambobus, ut res comprobet.
Sit gratiosus, gratiae
Laetus Iohannes nomine:
Sit gratiosa gratiae
Quae gaudet, Anna vocabulo.
Amabilissimi omnium,
Musarum alumni, sunt virum:
Nutritus Eratus in sinu est.
Sponsus, serenus moribus.
Quas educarunt Gratiae,
Ornat lepor puellulas:
Cura Thaliae sedula
Ornat venustas sponsulam.
Novem sorores mutua
Et Gratias concordia,
Amoris insolubili
Astringit una vinculo.
Novos maritos copulet
Amor, fides, concordia,
Servetque iunctos, ut malae
Rumpantur Alecto ilia.