Latin
Aeolostichon Liber Secundus, In Orat. Histor. Clariss. Reineri Reineccii , de obitu Iohan. Christoph. A
Gregor Bersmann, Auctaria 2.15
Unproofread scanNot analysed yet
Exiguum colito, laudato ingentia rura,
Docens colonos ait poetarum Plato .
Tu simul historiae campos, Reinere ,per amplos
Erras, vireta perque amoena annalium.
Ingeniique stilo colis haec, torpere nec illos
Sinis veterno, non subactos vomere.
Par in utrisque labor, par est solertia, laudis
Manetque cultus par utroque gloria.
Ergo laude magis tuus est, quam crimine dignus
Reinere sudor, quo domus Bernsteiniae ,
Quae terris merita, et titulos aequavit Olympo ,
Transcribis aevo gesta cum primordiis.
Haud cultu ullius stirps tam longaeva colentum,
Quam seminari talibus scriptis potest.
At veluti sata humus multo cum fenore reddit:
Sic quod laboris est suorum stemmati
Impensum, referet fatis erepta tuarum
Vivacitate paginarum gens memor.
Non labor in tenui est, tenuis nec gloria, chartis
Stirpis vetustae origines intexere.