Latin · Elegiac couplet
Aeolostichon Liber Secundus, Tumulus Mariae Filiae infantulae D. Iohann. Posthii Archiatri Wirtzpurgici .
Gregor Bersmann, Auctaria 2.18
Unproofread scanNot analysed yet
Debemur rapidis nullo discrimine fatis,
Serius aut citius mors sua quemque manet.
En ergo, Vere novo, lucis producta sub auras,
Martis amor blandae, spesque, Maria patris.
Praecipti cum messe, nigris summersa tenebris
Condor humi, matris cura, dolorque patris.
Centum nata dies, ter vicenosque novemque:
Pars quorum somno quanta peracta fuit?
Sed mihi Vere tamen longe est optatior aestas,
Ad superos obitu quae mihi pandit iter.
Haec est vita, sed hic nobis quod degitur aevi,
Quam nihil heu vitae, omnia mortis habet!