Latin · Elegiac couplet
Aeolostichon Liber Secundus, Tumulus Mariae V. Clariss. D. Iacobi F. Tomingae .
Gregor Bersmann, Auctaria 2.22
Unproofread scanNot analysed yet
Marmora parva vides, sed quae cessura, viator,
Non sint Mausoli Pyramidumque minis.
Hic inter patris et quinarum faxa sororum,
Invenit tumulo virgo Mariae locum.
Quae patre Tomingo sata, quae cognomine matre,
Funica cui titulum gens, probitasque dedit,
Non meritis tamen, et fama contenta parentum,
Adiecit cumulum laudibus ipsa suis.
Heu vitae mora parva bonis! Vix addita lustris
Quarta tribus fuerat messis, et ipsa fuit.