Latin · Elegiac couplet
Aeolostichon Liber Secundus, Tumulus Adami Barth .
Gregor Bersmann, Auctaria 2.24
Unproofread scanNot analysed yet
Certus amicitiae cultor, tuus alter et ipse,
Hunc tumulo titulum donat Adame tuo
Bersmanus ,primis olim tibi iunctus ab annis,
Et studii consors, et patriae, et generis:
Nunc desiderio languens, quia, te sibi rapto
Dimidia coepit parte carere sui.
Hoc felix: quod, quem sibi consuetudinis usum,
Truncato invidit stamine Parca ,tuae:
Hunc caelo reddet mox fructu usura perenni,
Vitaque mortifera non resecande manu.
Interea terram, manesque obtestor amicos,
Vos ut pacati, tu levis esse velis.