Latin · Elegiac couplet
Aeolostichon Liber Secundus, Epitaph. Nobiliss. V. Davidis ab Uttenhofen , Cancellarii Coburgensis .
Gregor Bersmann, Auctaria 2.26
Unproofread scanNot analysed yet
Siste pedem, quamvis gressu properante, viator,
Atque morae pretium paucula verba lege.
Conditur hac David Utenhofus mole sepulcri:
Si nescis, claro sanguine clarus eques.
Qui cum nominibus tituloque niteret avorum,
Extulit ipse suae laudis honore genus,
Dum fortem meritis implet, virtutibus aevum,
Ingenium cultu, moribus eloquium,
Heu fragilem vitae florem! Coburgidos aulae
Qui modo florebat gloria, morte iacet.
Ac desiderium ducibus luctumque relinquit,
Exoptanda illis cum sua vita foret.
Omnia sunt hominum mortalia: sola perenne
Post obitum nomen fama superstes habet.