Latin · Elegiac couplet
Aeolostichon Liber Secundus
Gregor Bersmann, Auctaria 2.28
Unproofread scanNot analysed yet
Qui vitam impertit multis, et vivere longum,
Et numquam manes dignus adire fuit.
Tu facis hoc Reinere ,tuae pariterque Camenae ,
Quae vitam reddunt post sua fata viris.
An non his igitur benefactis dignus es aevo?
Sic est: sed vitam cui tua Musa dedit,
Grata tibi reddet. Brenni quae sanguine gaudet,
Et famam trifido terminat orbe, domus.