Latin
Aeolostichon Liber Secundus, In Commentationem Cl. Baduelli de Coniugio literatorum.
Gregor Bersmann, Auctaria 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Si, prisca quod gens autumat, sunt virgines,
Iovis satu ter tres sorores editae,
Cur matre natum Calliopa nos credimus
Vatem, sua qui fraxinos traxit lyra,
Cursusque fluminum est moratus incitos?
Cur matre Rhensum Terpsichora ,Urania Linum
Cretos, vetustas non inepta prodidit?
Non ergo caelibus fuere, nec tori
Rudes iugalis, quae dederunt liberos:
Harum nec asseclas in algido decet
Strato, carentes compare exolescere:
Quod Baduellus hoc catus libro docet.
Tu caelibatum praedices cuculliger,
Auceps luparum, castitatis proditor,
Mea cubare me iuvet cum coniuge.