Latin · Elegiac couplet
Aeolostichon Liber Secundus, Epithapium Dorotheae Uxoris V. Cl. D. Simonii Pistoris .
Gregor Bersmann, Auctaria 2.30
Unproofread scanNot analysed yet
Post annos sex, postque decem quinquennia vitae,
Haec raptam condunt marmora Dorotheen .
Quae Zigelorum sata semine, matre ferebat
Maldicia clarum nobilitate genus.
Genteque Pistoridum generosos nupta Simoni ,
Ter quater hunc fecit pignore feta patrem.
Ferre negat titulos natorum saxea moles,
Et matris laudes, et patris atque viri:
Laeta quibus, laeti si quicquam haec saecla tulerunt,
Dotibus egregiis auxit utrumque genus:
Praecipuum matrona sui decus ordinis: atque
Vincere Cumaeam stamine digna colum,
Si mala virtuti par aevum Parca dedisset.
Sed quod ei Lachesis non dedit, illa dabit.
Omnia sunt hominum fatis obnoxia leti,
Virtutis nescit vivida fama mori.