Latin · Elegiac couplet
Epigrammata aliquot de Graecis expressa., In effigiem Reverendi V. Henric. Salmuthi, S. Theolog. Doct. et Prof. ac
Gregor Bersmann, Auctaria 3.11
Unproofread scanNot analysed yet
Henrici faciem Salmuthi cernis et ora,
Quae simulata tibi parva tabella refert.
Talis erat, postquam meritis impleverat aevum,
Quod compleri annis Parca negavit atrox.
Francidos hunc tellus in luminis extulit oras,
Quem vitae ereptum Lipsia condit humi.
In dubio est, num plus Ecclesia debeat illi
Pro curaeque opera, consiliique fide,
Quam schola. Nam pariter meritis damnavit utramque
Bis ternas Christi doctor Olympiadas .
Quem lingua fuit intrepide calamoque professus
Patre Deo genitum, virgine matre satum.
Non actus vento doctrinae, turbinis instar,
Quem scuticae impulsum verbere gyrus agit.
Nec fractis laqueos animis et vincula nectens,
Imponensque iugum quod tolerare negent.
Pacis amans, rixas, convicia, bella perosus
Officii fecit debita rite sui.
Ergo sui merito pastoris Lipsia fatum
Luget, ei posthac non habitura parem.