Latin · Elegiac couplet
Epigrammata aliquot de Graecis expressa., Aliud
Gregor Bersmann, Auctaria 3.16
Unproofread scanNot analysed yet
Nullius est hominum mors non matura, manere
In vitae primo haec limine quemque solet.
Sed tamen illorum mors immatura putatur,
Quorum vitam et res publica poscit opem.
Hoc quotiens animo reputas Bersmane ,subitque
Spes tua filiolus, quod cadat ante diem:
In luctu es merito, sentisque in corde dolorem,
Expleri lacrimis qui nequit, et gemitu.
Sin contra occuret rerum tibi tristis imago,
Utque in peius agat singula, quaeque dies:
Haud luctu immodico perges traducere vitam,
Atque hoc ingenii dona hebetare tui.
Nam bene habet. Vivit tibi filius omne per aevum,
In Christi capiens gaudia vera sinu.
Anadocho suo in luctu pii offic. maerens F. Sebast. Leonhartus .