Latin
GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS CARMINUM SACRORUM LIBER I., AD IOCHIMUM CAMERARIUM PRAECEPTOREM S. summa observantia colendum.
Gregor Bersmann, Poemata 1.5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Disertissime Teutonis nepotum,
Quot praesens videt, aut quot acta priscis
Aetas extulit, aut feret futura.
Cur parere tuis recuso iussis,
Quae me, seu patris editos ab ore
Sermones, fuerat pium tueri?
Ne carus tibi sim parens colende,
Ni versus doluit tuos latere,
Illos aureolos et eruditos
Dignos ire virum per ora passim:
O dulci mihi melle dulciores,
Quis testes habeam tui favoris,
Conatusque mei approbationis.
At tu da veniam mihi benigne,
Quod cum te rear alterum parentem,
Non obtempero seu decet parenti,
Ausus prodere propalam legenda,
Quae tu clam retinere me volebas.
Vicit nempe cupiditas et ardor,
Rumores hominum severiorum
Omnes unius aestimarem ut assis.
Nam cur invidiae morarer iras,
Virtutem invidiae furor lacessit.
Sic est, sic fuit, atque erit deinceps,
Nec vesania nostra saeculi procacis
Cum pilis animum exuet malignum.
Ergo simplicitas quod ausa nostra est.
In partem accipies benignorum:
In re nam tibi moriger parum una.
Quibus possum modo ceteris placebo.