# Poemata 10.29

Gregor Bersmann, Poemata, GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS TUMULORUM LIBER I., MEMORIAE FRIDERICI DUCIS SAXONIAE, ILLUSTRISS. ET POTENTISS. PR. D. AUGUSTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/10.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/10.29

Te quoque tranquillae gaudentem nomine Pacis,
Illo Parca die Dux Friderici necat:
Quem fasti signant conversi nomine Paulli,
Atque futurorum pectora gnara notant.
Omen inest letoque tuo, letique diei:
Christe veta, quod mens augurat, esse ratum.
Da nos conversos posita respicere culpa,
Et Paullum fieri, qui modo Saulus erat.
Pax urbes, et templa colat: pax optima rerum:
Dispereat, quisquis bella necesque crepat.
Dispereant, quos spirantes immania facta,
Christicolarum animas morte necare iuvat.
At vos alta Deo recludite limina portae,
Regis in adventum pandite tecta fores.

---

Gregor Bersmann, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannpoemata_1.xml.
