Latin · Elegiac couplet
GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS TUMULORUM LIBER I., ANNAE BERSMANAE MATRI SUAE DILECTISSIMAE.
Gregor Bersmann, Poemata 10.31
Unproofread scanNot analysed yet
Rapta prius misero genetrix quam cognita nato,
Iniecere graves quae tibi fata manus?
Alterna si morte animas pensare liceret,
Pensarem hoc pro te sanguinis omne lubens.
At nunc, saeva licet quod per decreta sororum,
Te veniente die, te fugiente querar.
Donec ad aetheream celi septemplicis aulam,
Matura fas sit te mihi morte sequi.
Sed quibus agnoscam indicibus tua nescius ora?
Dux mihi fidus erit non simulatus amor.