# Poemata 10.31

Gregor Bersmann, Poemata, GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS TUMULORUM LIBER I., ANNAE BERSMANAE MATRI SUAE DILECTISSIMAE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/10.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/10.31

Rapta prius misero genetrix quam cognita nato,
Iniecere graves quae tibi fata manus?
Alterna si morte animas pensare liceret,
Pensarem hoc pro te sanguinis omne lubens.
At nunc, saeva licet quod per decreta sororum,
Te veniente die, te fugiente querar.
Donec ad aetheream celi septemplicis aulam,
Matura fas sit te mihi morte sequi.
Sed quibus agnoscam indicibus tua nescius ora?
Dux mihi fidus erit non simulatus amor.

---

Gregor Bersmann, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannpoemata_1.xml.
