Latin
GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS LUSUUM LIBER I., AD IOHANNEM LAUTERBACHIUM ET PAULLUM VETZERUM ABITUROS IN GALLIAM STUDIORUM
Gregor Bersmann, Poemata 12.6
Unproofread scanNot analysed yet
Ibis me sine, Galliae remotas
Et tu Paulle ,tuus comesque adoras,
Ambo praecipui mei sodales,
Vere candiduli et boni sodales,
Quos numquam mihi amasse sat videbor,
Non si plus oculis meis amarim.
Ibis me sine, pars uterque cordis
Et desiderium mei perenne:
Ah quid parte domi moror relicta
Haud vobis abeuntibus futurus
Posthac integer, atque sospes aeque.
Ibo ibo socius periculorum,
Facundusque comes profectionis
Iohannesque tuae tuaeque Paulle:
Et notas relegam vias et urbem
Perlustrabo iterum Parisorum,
Et ripas Ligeris revisam amoenas,
Et lentas Araris vehar per undas.
Sed verbis quid inanibus retardo,
Accinctos inhibens viae sodales,
Cur parere nego valentiori,
Quae vinctum retinet, necessitati?
Ite ergo, quibus ire non negatur,
Fortunante Deo vias, nec illas
Vestris impedientibus propinquis.
Non vobis revocantis obsit omen,
Qui vos prosequitur gemens, amici:
Ite ambo duce praevio potente
Terrarumque simul marisque Christo.