# Poemata 13.2

Gregor Bersmann, Poemata, TYPOGRAPHUS LECTORI., VIRO HONESTO, ET DOCTRINA CLARO GREGORIO BERSMANO, AMICO SUO SINGULARI. S. D.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/13.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/13.2

Novi vigorem ingenii tui, novi eximiam naturae facultatem: quanto autem amore tenearis optimarum artium et virtutis, ipse testis esse possum. Iam autem cum verseris in ea natione, a qua humanitatem nos accepimus, et quae custos antiquae sapientiae semper fuit: non dubito, quin et inter nostros homines excellas, et exteris quoque gratus et acceptus esse incipias. Volui autem nunc mea quoque hortatiuncula pro amore meo erga te, quasi calcar addere, ut id perficias industria et constantia, quod me auctore fideli et aviae tuae monitis sanctissimis, adhuc puer inchoasti. Accusare autem te possem, quod hactenus nihil scripseris, sed id facere ideo nolo, quia te spero posthac crebras magis et prolixas esse missurum. Cupiditati autem meae quaeso ut satisfacias et de viris doctis, qui nunc isthic florent, omnia diligentissime perscribas imprimis de Paullo Manutio, Carolo Sgonio, Petro Victorio: qui viri litterarum nostrarum principes, quasi in Germania habitarent, ita in ore atque sermone omnium hominum versantur. Adde autem, et quibus nunc in locis agant, et quid recentissime ediderint, et si fieri potest, quid in manibus habeant: si quid etiam librorum antiquorum vel ex Graecis vel ex Latinis nuper excusum est: et quia studia amamus iucunda, qui in poetica nomen excellens nunc habeant. Atalatrici regis Gothorum epistolas e bibliotheca cariosa nuper eripui, ne perirent. De Venetorum ducibus audio nuper quendam scripsisse, quem librum, sive Latina, sive Hetrusca lingua scriptus est, mihi comparata. In Paullum Manutium virum praestantissimum Si incideris, meo nomine ipsum saluta et has inconditas ei ostende, ut videat me retinere eius memoriam, quem in multis meis monumentis, ut scis, extuli, quamquam ille laude maior omni, ut poeta noster ait, vivat atque floreat, non solum per se, sed etiam in patre atque filio. Si fuissem certus esse ipsum in patria, salutassem iam per litteras:quod postea faciam, a te moniturus. Vale feliciter. Misena a ludo illustri, pr. Cal. Octob. 1563. Georgius Fabricius.

---

Gregor Bersmann, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannpoemata_1.xml.
