# Poemata 13.3

Gregor Bersmann, Poemata, TYPOGRAPHUS LECTORI., OPT. ART. MAGISTRO GREGORIO BERSMANO, CURANTI IN ILLUSTRISS. LUDO PORTENSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/13.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/13.3

In signo litterarum tuarum Animadverti expressum …. Hoc te sumpsisse credibile est propter illius collocationem in themate genethliaco tuo opportunam. Decernitur igitur tibi splendor et dignitas, cuius scilicet tempus est exspectandum. Quod si istud fortasse decus et haec laus ad scholasticam quasi eliditur, id quod in me accidere videtur, ne hoc quidem contemnes: …. Neque tu minus conspici atque eminere eruditionem tuam isthic existimes, quam hic aut similibus allis congregationibus, cum vestri quoque ludi nomine adiuvari possis, quem scis titulo illustrissimi celebrati solere. Haec nunc quasi tecum garriens perscripsi, cum tabellarius se discessurum esse citius dixisset, quam cum Cl. V. D. Franc. Cramma colloqui possem. Ergo quidem de quo ad nos refers, …,secundum Tragoediam. Et potes tu differendae responsionis occasionem quaerere, dum alteras nostras accipias. Illum quidem, qui nominatur in litteris tuis, eum esse iudicio, apud quem versari alicui generis conditionisque nostrae licere, summopere expetendum esse existmem, et cuius mihi quoque ipsi consuetudo grata iucundaque futura sit, si uti illa concedatur. Et istinc tamen decedere te sane nolim, non tam tui quam ludi istius respectu. Itaque …. Ubi igitur cum Cl. V. D. Cramma fuero collocutus, nostram sententiam ad te explicatius perscribi studebo. Vale. Misi isthuc litteras ante dies 3. quas M. Martino Doringo dedi. Salutem dices Caesio nostro, de cuius domestica Fortuna nihil adhuc certi cognoscere potuimus, cum animadvertimus illam afflictam esse. Salutem quoque dices a me Henrico Cantori, et M. Baltassaro. Vale Lips. 18. Die M. Decembr. Ioachim. Camerarius.

---

Gregor Bersmann, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannpoemata_1.xml.
