# Poemata 13.4

Gregor Bersmann, Poemata, TYPOGRAPHUS LECTORI., OPT. ART. MAGISTRO GREGORIO BERMANO, AMICO SUO S. D.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/13.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/13.4

Episola tua ad Ludovicum Filium meum missa indicat magnam varietatem cogitationum tuarum, et animi perturbationem. Etsi autem non dubito, quin nequaquam Leves caussae tibi dentur vel Indignationis et irae, vel solicitudinis ac metus, te velim tamen cum dissimulando, tum tolerando, eam firmitate et constantiam praestare, quae et professionem sanctae religionis et eruditionem bonarum litterarum et nostrorum studiorum doctrinam decet. Neque ulcisci magis obtrectatores tuos poteris, quam si re ipsa, id est, colendo virtutem et exercendo bonas artes, convincas eos vanitatis atque mendacii. Nosti Socraticum istud: Quid si Me asinus calce percussisset? Etiam hoc animo tibi esse debet: …. Verum de his fatis. De me sparsis rumusculis aliquorum mirificos animos pasci, ianibus quidem his atque falsis (id quod, Deo aeterno adiuvante brevi declarabitur) facile patior. Quod si nostra forte iam sane languida Et non magni precii opera repudiabitur, …. Ad haec igitur plane … sum. Utinam aliae etiam curae essent leviores, et negotia offerentur minus gravia. Fac valeas, et bono sis animo. Vale. Norimbergae. D. XIX. M. Ian. Anno Christi Iesu M. D. LXX. Ioachim. Camer.

---

Gregor Bersmann, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannpoemata_1.xml.
