Latin
TYPOGRAPHUS LECTORI., OPT. ART. MAGISTRO GREGORIO BERSMANO, AMICO SUO S. D.
Gregor Bersmann, Poemata 13.6
Unproofread scanNot analysed yet
De te mihi saepe cogitanti in mentem quaedam venerunt, de quibus cum scribere non liberet, mandata dare cogitabam Ludovico v filio meo, cui brevi facturus essem isthuc veniendi potestatem. Te esse animo praesente et forti velim, si quid offertur interdum incommodi atque molestriae, …,quemadmodum ait Hercules Euripideus. Sed non opus est multis verbis. Tu ubi meas rationes cognoveris, tum deinde statues ipse, quid e re tua maxime esse videatur. Optarim autem tantum boni facere me Tibi posse, quantum cupio. Vale Lips. XV. D. Mensis Iunii. Ioach. Camer. .