# Poemata 2.2.228-272

Gregor Bersmann, Poemata, GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS EPITHALAMIORUM LIBER I., II. IN NUPTIAS CHRISTOPHORI SCHNELLENBERGII, ET ANNAE SIBERAE., lines 2.2.228-2.2.272. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/2.2.228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/2.2.228

At affixa colo, famulasque laboribus urgens,
Vix ardens somno fessa remittit opus.
Non ego nunc teretes vultus , aut candida lacte,
Oraque nativo tincta rubore loquar:
Non oculos, verno non labra nitente flore,
Quibus tibi mille dedit basia, mille dabit.
Nec quibus grata tuo pendebit sacrina collo,
Bracchia Bistonia candidiora nive.
Non mens, per vestri praeconis nominis ire,
Nostra fuit: quamvis mens quoque nostra fuit.
Ut canerem meritis gratantia carmina taedis,
Prima fuit sumptae causa, caputque lyrae.
Quod superest ergo, concordis gaudia lecti,
Optabunt vestro carmina nostra toro.
Huc ades orantis Cypria pulchra comis.
Crede mihi propera, nec te Venus alma pigebit,
Officiisque ambos promeruisse tuis.
Effice ne placidum turbet discordia lectum,
Neu ludat versa sors inimica vice.
Et quaecumque piis sunt formidanda maritis,
Irrita Carpathium per mare ventus agat.
Laeta veni, mitisque simul concordia tecum,
Et Charites adsint et socialis Amor.
Neu longum remorata tene cum virgine sponsum,
Pro thalamo faciunt qui modo vota suo.
Iamque vovent, iam quod secura moreris amantum,
Incusant longas corde micante moras.
Pellite sollicitos ambo de corde dolores,
Exaudit vestras Diva rogata preces.
Tu modo dilectam complectere sponse maritam,
Non secus ac carnem diligis ipse tuam.
Tu modo dilectum complectere sponsa maritum,
Ad domini nutus officiosa tui.
Sic veniet vobis cum dulci vita salute,
Sic domus adversae libera cladis erit.
Portabunt thalamis sic Pax et Gratia vestris
Vincula non ipsi dissolvenda neci.
Sic secundia tenens Cythereis femina rerum,
Augebit vestri pignora foeta tori.
Sic coniunx Pylii superabit Nestoris annos,
Euboicaeque uxor saecula vatis aget.
Desine Pierios tandem lyra, desine cantus,
Haec satis est sponsis nos cecinisse piis.
Cetera quae simul est amborum ingressa cubile,
Praesenti monitu suggeret ipsa Venus

---

Gregor Bersmann, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannpoemata_1.xml.
