Latin · Elegiac couplet
GREG: BERSMANI ANNAEBERGENSIS EPITHALAMIORUM LIBER II., HYMENAEUS SIVE EIDYLLION EPITHALAMION, IN NUPTIAS PAULI VETZERI ET ANNAE, lines 3.5.175-3.5.194
Gregor Bersmann, Poemata 3.5.175-194
Unproofread scanNot analysed yet
Non arvum sine fruge iuvat, sine frondibus arbos,
Et sine Sole dies et sine prole torus.
Qui probitate parem tulerit matrique patrique,
Haud partus vobis dissimulandus erit.
Materno nec turpis avo, indignusque paterno,
Quorum virtutis nunc quoque fama viget.
Quos nec tempus edax rerum, nec cana vetustas,
Nec crudo poterit morsu abolere situs.
Sic generis series longa retro laude celebris.
Perpetuum vestro semine germen aget.
Huc addat, si quae vitae sibi postulat usus,
Accumulans vobis commoda cuncta Deus.
Ite, satis lusum est aequales, ite puellae:
Scilicet officiis convenit esse modum.
Arbiter haud opus est sponsis, cur gaudia testes
Differimus? Lecto femina virque cubant.
Dumque ambo spirant somnos, inspirat amorem
Alter in alterius iugiter ore sinus.
Carpite iucundam Paulle et tua vita quietem,
Dum redeunte fuget Lucifer astra die.