# Poemata 4.12

Gregor Bersmann, Poemata, GREG. BERSMANI ANABERGENSIS EPITHALAMIORUM LIBER III. EX GRAECO PAULLI, M. GEORGIO SAMENHAMERO, ET CATHERINAE RICHTERAE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/4.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/4.12

Nomina si quod habent omen, te docte Georgi,
Conveniens rebus nomen habere puto,
Arvorum referens cultorem voce Pelasga:
Quod subigas, arvum contigit ecce tibi.
Quale nec ostentat foecundis Moesia campis,
Nec Pelusiaci fertilis ora soli.
Quod dicem quaeris? Consors Catherina cubilis,
Quae tibi nupta, Deo conciliante, datur.
Sit precor illa ferax, sed tu quoque nominis imple
Mensuram, officii munere rite tui,
Seu mavis cognomen: eris sic prole beatus,
Qua non uberius Gargara semen habent.

---

Gregor Bersmann, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannpoemata_1.xml.
