Latin · Hendecasyllable
GREG. BERSMANI ANABERGENSIS EPITHALAMIORUM LIBER III. EX GRAECO PAULLI, ODE NUPTIALIS EICOSIPEMPTADUM TRIUM DISSIMILIUM, SCRIPTA SAMSONI GROSIO ET, EICOSIPEMPTAS PRIMA, CARMINIS PHALAECII.
Gregor Bersmann, Poemata 4.13.1
Unproofread scanNot analysed yet
Non semper gelida riget pruina
Tellus, aut pluvio madescit imbre:
Nec vexant mare perpetim procellae,
Et promunt Boreae minas et almum
Pulsa nube diem iubar serenat.
Non arcum Lycius perenne tendit,
Non armis furit usque et usque Mavors
Sed quondam, cithara tacentis ille
Musae sollicitat fides: et hasta
Hic quondam posita, subit Diones
Furtim limina, dans manus Amori.
Ergo cur galea caput revinctum
Nuper, nectere defugis corona,
Et mutare toga rigentis aere
Loricaeque onus atque pectoralis,
Samson militiae decus probatae?
Est pacis Deus aliger Cupido,
Pacis foedus amat iugalis Hymen,
Pax connubia sancit atque firmat,
Gaudet pace simul torus focusque.
Verbis pondus inest, nihil moratus,
Ponit tristia eques severus arma,
Exutoque sago togam capessit,
Atque affabilis expetit videri:
Eia quisquis ades, faveto linguis.