Latin
GREG. BERSMANI ANABERGENSIS EPITHALAMIORUM LIBER III. EX GRAECO PAULLI, ODE NUPTIALIS EICOSIPEMPTADUM TRIUM DISSIMILIUM, SCRIPTA SAMSONI GROSIO ET, EICOSIPEMPTAS TERTIA, CARMINIS ANAPAESTICI TETRAMETRI ACATALECTI.
Gregor Bersmann, Poemata 4.13.3
Unproofread scanNot analysed yet
O felicem terque beatam,
quae primos tibi iungit amores,
Scio Samson nupta cubili:
O felicem terque beatum,
Sociare cui se prima viro,
Non detractat pulchra Sibylla:
Magnorum edita stirpe parentum
Virgo, satu non humili iuveni:
Iuveni, Grosio patre, creato,
Iuveni, Hausmana matre, celebri.
O compositum bene par, tali
Quam coniugio surgere prolem
Mox aspiciam, numine dextro,
Similem patri, similem matri?
Quia natales sequitur virtus:
Comes illa, patrum promovet in equis
Vim, robustis inque iuvencis.
Non pavidum leo leporem gignit
Animosus, nec cervam tigris.
O quot veniunt omnia vestro,
Omnia amica prece facta toro:
O quot veniunt gaudia vobis,
Gaudia noctu, medioque die.
Sed vesper adest: Hymen io Hymen,
Hymen o Hymenaee, o Hymenaee Hymen.