Latin
GREG. BERSMANO ANNAEBERGIO ET MAGDALENAE HELEONORIAE LIPSENSI SPONSIS SCRIPTORUM, MICHAEL BARTH ANNABERGENSIS PHILOS. ET MEDIC. DOCTOR AC PROFESSOR GREGORIO
Gregor Bersmann, Poemata 5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Dicebam: Amore victum
Bersmane te daturum
Vinctas manus puellae.
At tu ista pernegare,
Sancteque deierare,
Et gloriari in armis
Nuper tibi paratis:
Scutum tibi atque sclopos
Domi esse in id paratos,
Amoris ut sagittas
Repelleres et arcus,
Dixti: Nec hisce in armis
Tantum tibi placebas
Exempla te iuvabant
Tot celibum Dearum:
Primo novem sororum,
Addixeras quibus te:
Doctae dein Minervae,
Galeaque et ense cinctae:
Silvasque pervagantis
Noctu et diu Dianae.
At nunc ubi tua arma?
Nunc scutum ubi atque sclopi?
Exemplum ubi Dearum?
Disparuere cuncta,
Ab Amor praeliator
Victus, iacesque victus.
Puer ille plenus artis,
Victor Deum et Dearum,
In olorem, aquam, inque taurum
Mutare qui coegit
Sese Iovem: ipsus ille
Cepit dolo novo te.
Nam Magdalenae ocellis,
Pulcherrimus ocellis
Insedit, inde saltu
Praeceps tuos petivit:
Et per cavos meatus
Irrepit in tuum cor,
Succendit et face illud.
Quid arma, quidve sclopi
Prosunt foris, dolo si
Bellum geratur intus?
Sed forte amore vinci
Plus proderit, quam Amorem
Vicisse, quod tibi opto
Res comprobent ut ipsae.
Faxit Deus, tu ut huius
Pugnae et subactionis,
Fructus feras perennes ,
Et uberes quot annis.
Ex coniuge euge primum
Dulcissimos lepores,
Bersmanulos deinde,
Qui patris arte docti
Rudes ferire possint,
Et Barbaros trudicent.