Latin
GREG. BERSMANO ANNAEBERGIO ET MAGDALENAE HELEONORIAE LIPSENSI SPONSIS SCRIPTORUM, IN NUPTIAS DOCTISS: ET OPT: VIRI GREGORII Bersmani, Lipsensis Academiae, lines 5.3.187-5.3.200
Gregor Bersmann, Poemata 5.3.187-200
Unproofread scanNot analysed yet
Quae vero nec ego, nec vos praestare potestis,
Praestet, cui facile est omnia posse, Deus.
Ergo fave sponsis Deus amorumque calorem
Excitet aequalem flammis aura tui.
Da, qui fervet amor modo, ne deferveat umquam,
Da laetum, placidum, coniugiumque ferax.
Utque mihi iam nunc, pro qua te gratus honoro,
Vagit dulce recens Evula nata melos:
Sic fac Bersmano carmen tenero accinat infans
Ore novum atque aliud, quam pater ipse canit.
Atque studere suae virtuti ubi viderit olim
Filiolam mater, filiolumque pater:
Candida mille ferant, et talia gaudia propter
Mathusalam cupiant se superare senem.