Latin
GERG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS ENCOMIASTICORUM LIBER I., ELEGIA III. DE DIGNITATE AC PRAESTANTIA HISTORIAE CARMEN SCRIPTUM IN …, lines 6.3.51-6.3.78
Gregor Bersmann, Poemata 6.3.51-78
Unproofread scanNot analysed yet
Adde vetustatis quod nuntia, prodit in auras
Nocte sepulta mala quae latuere diu.
Omnia Cecropiae promens secreta senectus,
Quidquid et abstrusum Roma versuta tenet.
Et mores hominum ductos meliore metallo,
Et veterum ritus iuraque sancta docens.
Quae si divitiis Arabum quis cognita mutet,
Iudice me, Glauco non magis ille sapit,
Aurea qui mutans aeratis arma, recepit
Centenos pendens, ter tribus empta, boves.
Quae laus ergo tuo tribuetur digna labore,
Quae, Reinere, tuis gratia digna libris?
Qui prima antiquos deducis origine reges,
Atque nitere facis stemmata foeda situ.
Squalida quae genetrix annorum infecerat aetas,
Dentibus arrodens triverat atque dies,
In quibus et texens sublimis aranea telam,
Ipsa suum textrix invida nerat opus.
Assyrios tu pandis avos, modo redditus orbi
Ingenio vivit Medus Arabsque tuo.
Inque tuis relegit fastis primordia stirpis
Persa suae, Parthus discit et ipse genus.
Singula quid memorem? Tu regna illustria condis
Scriptor et Aecidis ducis in arma stylo.
Iam minus invideo Romae, minus, inquit, Athenis,
Nostra voluminibus gens celebrata tuis.
Perge precor, Reinere,tui victura feretur
Fama operis, stellas dum vehet axe polus.