Latin · Elegiac couplet
GERG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS ENCOMIASTICORUM LIBER I., ELEGIA IV. DE DIGNITATE AC PRAESTANTIA ARTIS GEOMETRICAE. IN RHEDAM GEOMETRICAM, lines 6.4.183-6.4.212
Gregor Bersmann, Poemata 6.4.183-212
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nec opus, Rhedae cunctos memorabilis usus
Dicere, nec versus lege vetante licet.
At quibus ingrediar tua nunc praeconia verbis
Auguste, imperii gloria, cur, salus?
Qui merito sacram complexus amore Mathesin,
Auxiliis orbam non sinis esse tuis.
Illiusque foves cultores, atque tueris,
Quos livor rabido carpere dente solet.
Quin etiam si quando sinunt te pondera rerum,
Quas fulcis, humeros mole gravante tuos:
More aliis solito, vacua non segnis in aula
Ignavum luxu perdis inerte diem.
Sed vigili tractans aut nostra Mathemata cura,
Subicis ingenio sidera celsa tuo:
Aut altum ingenuas animum demittis in artes,
Impendens studiis tempora multa bonis.
Macte nova virtute heros, sic itur ad astra,
Hoc recto ad superos tramite ducit iter.
His olim meritis Atlas conscendit Olympum,
Cuius nunc prono vertice fulcit onus:
His olim proles Hyraea nitentibus astris
Addita et in caeli parte locata fuit.
His etiam Alcides radianti sede receptus,
Conspicuum liquida repperit arce locum.
Te quoque pro meritis quibus orbem Maximus imples,
Dum recipis Musas caelica tecta manent.
Quique tibi primo Lybicus leo fulsit in ortu,
Diis accessuro colligit ecce iubas.
Sed terris precor intersis dux optime longum,
Ad superumque domos non nisi serus eas.