# Poemata 6.5.46-96

Gregor Bersmann, Poemata, GERG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS ENCOMIASTICORUM LIBER I., … De DIGNITATE AC PRAESTANTIA ARTIS MEDICINAE, AD VIROS IV. DOCTRINAE, lines 6.5.46-6.5.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/6.5.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/6.5.46

Sed quis erit dignum pollenti pectore carmen
Condere qui valeat, laudesque aequare canendo
Promeritis eius, qui tam divina reperta,
Ingenio quaesita suo, studioque subacta
In medium dedit, atque in luminis eruit oras.
Credo equidem, (nec vana fides) caelestibus ortum
Seminibus, caelo dignam qui protulit artem.
Nam si, quod rerum maiestas cognita suadet,
Dicendum est, Deus ipse fuit, Deus, aut ego fallor,
Immersam errorum qui fluctibus atque tenebris,
In luce et solida hanc princeps statione locavit.
Confer enim, ( Si prisca iuvat cognoscere retro,
Et prima mecum repetentem ab origine mundi,
Discere, qui varias vitam excoluere per artes)
Talibus inventis aliorum antiqua reperta.
Prima Ceres fruges, alimentaque mitia terris
Extulit, et pingui glandem mutavit arista:
Indignata situ campos horrere feraces,
Ornari nullis incultum fructibus annum.
Vitigenae Bacchus laticis mortalibus usum
Praebuit et liquidos permulsit nectare fontes.
Durus uterque et heu nostrae non aequus gentis honori.
Tunc coepere homines primum mollescere, rerum
Copia tunc mersare animos, infringere luxus:
Desidies oblimare, incestare voluptas.
Tunc vino corrumpi aetas, et forma perire,
Morborumque cohors inimica incumbere terris,
Desolari urbes, impleri civibus Orcus.
Ergo triticeas messes, et dona Lyaei,
Utilius nescire fuit: quibus vita carebat
Aurea, quibus et nunc constat sine vivere multos,
Contentos victu, quem sponte volentibus arvis
Fundit humus, potu saturos, quem ripa ministrat.
At bene non poterat, succorum ususque medentum
Cassa, neci patulum proferri vita per aevum:
Morbiferam postquam cladem mortalibus aegris
Conflarat satus Iapeto, de lampade Solis
Subducens misero flammarum semina furto:
Quibus hominum pecudumque genus, vitasque volantum
Flagranti penitus succendit in ossibus aestu,
Laxavitque fores leto, letique ministris,
Atque cadaveribus funestos reddidit agros,
Vastavitque vias exhausto gentibus orbe.
Quo magis ille Die est nobis dignandus honore,
Seu Deus ille fuit vere, quod credere mandat
Relligio, Divum Clarius seu missus ab arce,
Quod testis perhibet locuples, longaeva vetustas,
Qui nostrae casum sortis miseratus acerbum,
Morborum contraque metus, morisque furorem,
Addidit afflictae solacia dulcia vitae,
Radicum monstrans vires, artemque medendi.

---

Gregor Bersmann, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannpoemata_1.xml.
