# Poemata 7.1

Gregor Bersmann, Poemata, GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS ENCOMIASTICORUM LIBER II., IN BIBLIA SACRA HENDECASTICHON CONVERSUM EX RYTHMIS GERMANICIS REVERENDI VIRI D. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/7.1

Continet iste liber scripturae dogmata sacrae,
Unde omnia scatet uberibus sapientia rivis.
Felix o nimium felix, qui pellegit acri
Hunc studio et vitae normam componit ad ipsum.
Omnia cum pereant, nec quicquam perstet in orbe,
Verbum hoc perpetuis manet indelebile saeclis,
Finem animae pensans aeternae munera lucis.
Fata manent cunctos, avi post mille labores,
Tum vero in medio necis hoc discrimine praesto est.
Et Satane horrifici nos faucibus eripit, atque
Haeredes summi transcribit ad atria caeli.

---

Gregor Bersmann, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannpoemata_1.xml.
