# Poemata 7.16

Gregor Bersmann, Poemata, GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS ENCOMIASTICORUM LIBER II., AD LUDOVICUM IOACHIMI VIRI SUMMI ET SINGULARIS EXEMPLI F. CAMERARIUM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/7.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/7.16

Nil prodest alvo terrae quod conditur aurum:
Nil prodest, tineis qui iacet esca, liber.
Usu cuncta valent et commendantur ab usu,
Quae caret hoc, pretium res habet illa minus.
Qui patris ergo tui Musarum promis ad usum,
Atque sepulta domi scripta perire vetas:
O gentis Ludovice bonae generosa propago,
Dignus est his meritis ne per ora virum.
Sic, sic perge precor de Musis usque mereri,
Atque perenne tibi conciliare decus.

---

Gregor Bersmann, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannpoemata_1.xml.
