Latin · Elegiac couplet
GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS ENCOMIASTICORUM LIBER II., IN DISPUTATIONEM GEORGII MASBACHII D. DE VICTU SALUBRI.
Gregor Bersmann, Poemata 7.17
Unproofread scanNot analysed yet
Stat sua cuique dies, cunctis stat terminus aevi:
Quod memorat veris pagina sacra libris.
Nec tamen hunc studio producit posse negatur,
Quod res exemplis cognita saepe docet.
O quotiens agrum vitae spes deficit omnis,
Annos cui medica prorogat artis opus.
Aemula naturae quid non solertia tentat?
Haec intrat celos, hac Acherunta subit.
Expertus vacuum pennis est Daedalus orbem,
Astra Syracusius rettulit arte senex.
Quid mirum, si non morti ius protulit illa,
Sumpserat in nostrum quod sibi dura genus?
Hanc contra, vitae tradens documenta tuendae,
Qualia Masbachii culta Minerva dedit:
Rite docens, quae sit ratio tutissima victus,
Sanus uti possis degere, rite docens:
Quae valido validam praestent in corpore mentem,
Acceleret summum ne tibi Parca diem:
Qui legis haec vigilis lychnos reolentia curae,
Auctori grates officiosus age.