# Poemata 7.2

Gregor Bersmann, Poemata, GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS ENCOMIASTICORUM LIBER II., IN COMPENDIUM GRAMMATICAE GRAECAE MATTHAEI DRESSERI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregor-bersmann/poemata/7.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregor-bersmann/poemata/7.2

Flumina non magnis promanant fontibus ampla,
Dum cursu crescunt multiplicata suo.
Et sunt magnarum primordia parvula rerum,
Quas augere dies progrediendo solet.
Quae toto Argolica est locupletior orbe loquela,
Et tamen haec haec arca paupere sumit opes?
Quam referans Gratiae Dresserus gloria linguae,
Et decus Ausonii grande nitorque fori,
Sic melius sera de posteritate meretur,
Et fructu prodest uberiore scholis:
Quam cum olim Hesperidum cultis Tiryntius hortis,
Attulit Argivis aurea poma viris.
Macte tuis Matthaee libris, tot saecula vivas,
Dux quot ab Augusto Caesare noster abest.

---

Gregor Bersmann, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bersmannpoemata_1.xml.
