Latin · Elegiac couplet
GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS ENCOMIASTICORUM LIBER II., IN INSIGNIA FAMILIAE MOLSDORFORUM, QUI NUNC SUNT VELLERI.
Gregor Bersmann, Poemata 7.21
Unproofread scanNot analysed yet
Haec Molsdorforum gentis sunt arma vetustae,
Quae nunc ex merito Vuellera nomen habet.
Nempe quod extulerit praestantes Marte nepotes,
A galea traxit nominis ipsa notam
Hinc etiam praecincta vides insignia lauro,
Victrices ornant laurea serta comas.
In clypeoque pares, summaque in casside cygnos,
Quorum sub rostris gemma corusca micat.
Haec sunt eloquii monumenta perennia laudis,
Haec animi egregios dotibus arma decent.
Quos domus haec multos a stirpe recenset avita,
Aetatis numerans bis tria secla suae.
Sis felix generosa domus, saeclisque peractis
Iam senis, addas latera sena precor.