Latin · Elegiac couplet
GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS ENCOMIASTICORUM LIBER II., IN LIBELLUM ARITHMETICUM M. MAURICII LATOMI PROFESS. MATHEMAT.
Gregor Bersmann, Poemata 7.6
Unproofread scanNot analysed yet
Quem iuvat insuetis ad sidera tendere pennis,
Errantemque polo discere templa Die:
Quam sibi Mauricius contexuit induat alam.
Hac datur ad celi carpere summa vias.
Nempe hoc remigio superas enavit ad oras,
Non factumque homini Daedalus egit iter.
Remigioque carens tali, delapsus ab alto
Icarus, Icariis nomina fecit aquis.
Omnia sunt numeri, numeris ad sidera nobis,
Quo non ferre pedem possumus, ire licet.
Ergo parvum lector contemne libellum,
Non etiam parvis gratia rebus abest.
Haud placet ore crepans magnum Phoebeius ales,
At mulcet tenui nos Philomela sono.