Latin
GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS EPICEDIORUM LIBER I., MEMORIAE ANNIVERSARIAE ILLUSTRISS. ATQUE OMNI LAUDE PR. CUMULATISSIMI DIVI, lines 8.2.91-8.2.106
Gregor Bersmann, Poemata 8.2.91-106
Unproofread scanNot analysed yet
Et ne querar, (sunt pondera nanque querelis
Nulla) mihi proprio vulnere testis eris.
Sunt tamen Augusto capias quae gaudia salvo,
Ipsius est, exspes ne videaris, opus.
Qui velut imperii fratri successit honore,
Illius haeredem sic quoque laudis agit.
Solus dum profugis sua Musis atria pandit,
Ac verae curam relligionis agit.
Hunc tibi Nestoreos Deus ut conservet in annos,
Ardentes toto pectore funde preces.
Sed labem vitae prae cunctis tolle prioris,
Quo sine placandi spes tibi nulla Dei.
Sic tibi supplicium quod numinis ira minantur,
Effugient iunctae cum pietate preces.
Dixi.
DIXI.